Rufe, veni ad villam!

advesperascit. Lepidīna Rufum vocat. ubi est Rufus? cena parata est. necesse est vocare Rufum cotidie. Lepidina perterrita est quod advesperascit. Rufus Lepidinam audit. eheu! necesse est ad villam vadere. iterum, mater laeta non est. Rufus celeriter currit. tandem, Rufus ad villam advenit. Lepidina ad Rufum festinat. nunc, Rufus perterritus est!

“necesse est tibi prope villam manere,” Lepidina dicit. “necesse est tibi cavere.”

“ita vero, mater,” Rufus dicit. tum Lepidina et Rufus vadunt in triclinium.

parata prepared
vadere to go
manere to stay
prope near
dicit says
cavere to be careful
Ruth Ann Besse/Mayfair Academy of Latin